- COCUTIA vel CUCUTIA
- COCUTIA, vel CUCUTIAapud Treb. Pollionem in Claudia, c. 17. Cucutia villosa duo: pro Concutia, a concutio. Sunt autena Concutia vel Concutes vestes, quas Graeci κρουςτὰς et παθητὰς vocant; item πυκνοςτήμους, pavidenses seil. et bene condensatas. Nam concutere κρούειν est vel παθᾷν: unde concus, radius erat vel pecten, quô vestes percutiebantur. Glossae: Concus, κερκίςτρα, ita enim scribi iubet Salmas. κερκίςτρα radius textorius est, concutere, χερκίζειν; pro quo decutere etiam dicebant. Glossae caedem, decutit, κερκίζει. Percutere. Iuvenalis, Sat. 9. v. 30.Et bene percussae textoris pectine Galli.Bene itaque percussae vestes Concutes et Concutia, quae etiam erustae, vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.